SHA, Maximini Duo- about gets speaking thracian

dciurchea dciurchea at YAHOO.COM
Wed Aug 2 22:10:08 UTC 2006


APUD http://www.thelatinlibrary.com/sha/max.shtml
MAXIMINI DUO IULI CAPITOLINI
I..... 5 Hic de vico Threiciae vicino barbaris, barbaro etiam patre 
et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus 
esse perhibetur. 6 Et patri quidem nomen Micca, matri Hababa fuisse 
dicitur. 7 Sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse 
prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne 
utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

II. 1 Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer 
et qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. 
2 Prima stipendia equestria huic fuere. Erat enim magnitudine 
corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma 
virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor, saepe 
tamen iustus. 3 Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit 
causa: 4 natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos 
propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et 
balteolis. 5 Hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae 
linguae, prope Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret 
licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco 
militarent.  









You are a member of the Gothic-L list.  To unsubscribe, send a blank email to <gothic-l-unsubscribe at egroups.com>. 
Yahoo! Groups Links

<*> To visit your group on the web, go to:
    http://groups.yahoo.com/group/gothic-l/

<*> To unsubscribe from this group, send an email to:
    gothic-l-unsubscribe at yahoogroups.com

<*> Your use of Yahoo! Groups is subject to:
    http://docs.yahoo.com/info/terms/
 



More information about the Gothic-l mailing list